15 nov. 2010

Lusciniae cantus (X 81)

Selecta Pliniana: Lusciniae cantus X 81


C. Pliniī Secundī Naturalis Historia: Lusciniae cantus (X 81)

Lusciniīs diēbus ac noctibus continuīs quindecim garrulus sine intermīssū cantus, densante se frondium germine, nōn in novisimum dignā mirātū ave.

Prīmum tanta vox tam parvō in corpusculō, tam pertinax spiritus; deinde in ūnā perfecta mūsicæ scientia: modulātus editur sonus et nunc continuō spiritū trahitur in longum, nunc variātur inflexō, nunc distinguitur concīsō, copulātur intortō, prōmittitur rēuocātō, infuscātur ex inopinātō, interdum et sēcum ipse murmurat, plenus, gravis, acūtus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus.

 ___________________________
Cf.  S. Ramos Maldonado (2013): “La Naturalis Historia de Plinio el Viejo: lectura en clave humanística de un clásico”, Ágora: Estudos clássicos em debate 15, pp. 51-94 [ISSN: 0874‐5498].